monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 'Goliath' in 'Visiones, 3, 13'
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, VISIO DUODECIMA <<<    

VISIO TERTIADECIMA HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Deinde vidi lucidissimum aerem, in quo audivi in omnibus praedictis significationibus mirabili modo diversum genus musicorum in laudibus civium supernorum gaudiorum, in via veritatis fortiter perseverantium, ac in querelis revocatorum ad laudes eorumdem gaudiorum et in exhortatione virtutum se exhortantium ad salutem populorum, quibus diabolicae insidiae repugnant; sed ipsae virtutes eas opprimunt, ita tamen quod sic fideles homines tandem a peccatis ad superna per poenitentiam transeunt.
2 Et sonus ille ut vox multitudinis in laudibus de supernis gradibus in harmonia symphonizans, sic dicebat: O splendidissima gemma, screnum decus solis tibi infusum est, fons saliens de corde Patris, qui est unicum Verbum eius per quod creavit mundi primam materiam; quam Eva turbavit: hoc verbum fabricavit in te hominem, et es illa lucida gemma, a qua ipsum verbum eduxit omnes virtutes, quemadmodum in prima materia omnes protulit creaturas. O tu suavissisalX16.196 vma virga frondens de stirpe Iesse, o quam magna virtus est quod divinitas in pulcherrimam filiam aspexit, sicut aquila in solem oculum suum figit, cum supernus Pater claritatem virginis attendit, quando verbum suum in ipsa incarnari voluit.
3 Nam in mystico mysterio Dei illustrata mente virginis, mirabiliter clarus flos ex ipsa virgine prodiit. Et iterum dixit: o gloriosissima lux vivens, angeli qui infra divinitatem divinos oculos cum mystica obscuritate omnis creaturae aspicitis in ardentibus desideriis, unde nunquam potestis satiari! O quam gloriosa gaudia illa vestra habet forma, quae in vobis est intacta ab omni pravo opere, quod primum ortum est in vestro socio perdito angelo, qui volare voluit supra intrinsecus latens pinnaculum Dei.
4 Unde ipse tortuosus demersus est in ruinam, sed ipsius instrumenta casus suggestionis eius concilium facturae digiti Dei instituit. Nam, o vos angeli, qui custoditis populos, quorum forma fulget in facie vestra, et o vos archangeli, qui animas iustorum suscipitis, et vos virtutes, potestates, principatus, dominationes, et throni, qui estis computati in quintum secretum numerum, et o vos cherubim et seraphim, sigillum secretorum Dei, sit laus vobis, qui loculum antiqui cordis in fonte aspicitis. Videtis enim interiorem vim Patris, quae de corde illius spirat quasi facies.
5 Itemque dicebat: bav311.200 v O spectabiles viri qui pertransistis occulta aspicientes per oculos spiritus, et annuntiantes in lucida umbra acutam et viventem lucem in virga geminantem, quae sola floruit de introitu radicantis luminis, vos antiqui sancti praedixistis salvationem exsulum animarum quae immersae fuerant morti, qui circuistis ut rotae, mirabiliter loquentes mystica montis qui coelum tangit pertransiens ungendo multas aquas, cum etiam inter vos surrexit lucida lucerna, quae ipsum montem praecurrens illuminat. O vos felices radices, cum quibus opus miraculorum et non opus criminum per torrens iter perspicuae umbrae plantatum est!
6 et o tu ruminans ignea vox praecurhlw17.133 rrens limantem lapidem subvertentem abyssum, gaudete in capite vestro. Gaudete in illo, quem non viderunt in terris multi, qui ipsum ardenter vocaverunt. Et iterum dixit: O cohors militiae floris virgae non spinatae, tu sonus orbis terrae circuiens regiones insanorum sensuum, epulantium cum porcis, quos expugnasti per infusum adiutorem ponentis radices in tabernacula pleni operis verbi Patris, tu etiam nobilis es gens Salvatoris, intrans viam regenerationis aquae per agnum, qui te misit in gladio inter saevissimos canes, qui suam gloriam destruxerunt in operibus digitorum suorum, statuentes non manufactum in subiectionem manuum suarum, in qua non invenerunt eum.
7 Nam, o lucidissima apostolorum turba, surgens in vera agnitione et aperiens clausuram magisterii diaboli, abluendo salX16.197 r captivos in fonte viventis aquae, tu es clarissima lux in nigerrimis tenebris, fortissimumque genus columnarum sponsam Agni sustentans, in omnibus ornamentis ipsius, per cuius gaudium, ipsa mater et virgo prima est vexillifera. Agnus enim immaculatus est sponsus: et sponsa eius immaculata. Itemque dicebat:
8 O victoriosissimi triumphatores, qui in effusione sanguinis vestri salutantes aedificationem Ecclesiae intrastis sanguinem Agni, epulantes cum vitulo occiso! O quam magnam mercedem habetis, quia corpora vestra viventes despexistis, imitantes agnum Dei, ornantes poenam eius, in qua vos introduxit in restaurationem haereditatis. Vos flores rosarum qui in effusione sanguinis vestri beati estis in maximis gaudiis, redolentibus et sudantibus in emptione quae fluxit de interiori mente consilii, manentibus ante aevum in illo, in quo non erat constitutio, a capite sit honor in consortio vestro: qui estis instrumentum Ecclesiae, et qui in vulneribus vestri sanguinis undastis abunde.
9 Et iterum dixit: O successores fortissimi leonis, inter templum et altare dominantes in bav311.201 r ministratione eius, sicut angeli sonant in laudibus, et sicut adsunt populis in adiutorio, vos estis inter illos qui haec faciunt semper in officio Agni curam habentes. O vos imitatores excelsae personae in pretiosissima et gloriosissima significatione, o quam magnus est vester ornatus, ubi homo procedit solvens et stringens in Deo pigros et peregrinos, etiam ornans candidos et nigros, et magna onera remittens.
10 Nam et angelici ordinis officia habetis: et fortissima fundamenta praescitis ubicunque constituenda sunt, unde magnus est vester honor. Itemque dicebat: O pulchrae facies Deum aspicientes, et in aurora aedificantes. O beatae virgines, quam nobiles estis, in quibus rex se consideravit, cum in vobis omnia coelestia ornamenta praesignavit, ubi etiam suavissimus hortus estis in omnibus ornamentis redolentes.
11 O nobilissima viriditas quae radicas in sole et quae in candida serenitate luces in rota, quam nulla terrena excellentia comprehendit: tu circumdata es amplexibus divinorum mysteriorum. Tu rubes ut aurora, et ardes ut solis flamma. Et iterum sonus ille, ut vox multitudinis in querelis de revocandis ad eosdem gradus in harmonia, sic querebatur, dicens: O plangens vox est haec maximi doloris. Ah! ah! quaedam mirabilis victoria in mirabili desiderio Dei surrexit; in qua delectatio carpis se latenter abscondit. Heu! heu! ubi voluntas crimina nescivit, et ubi desiderium hominis lasciviam fugit, quia tam pauci ad te veniunt. Luge, luge ergo in his innocentia; quae in pudore bono integritatem non amisisti, et quae avaritiam gutturis antiqui serpentis ibi non devorasti, quia tam negligenter homines te attendunt.
12 O vivens fons, quam magna est suavitas tua, qui faciem istorum in te non amisisti; sed acute praevidisti quomodo eos de angelico casu abstraheres, qui se aestimabant illud habere, quod non licet sic stare. Unde: Gaude, filia Sion, quia Deus tibi multos reddit, quos serpens de te salX16.197 v abscindere voluit, qui nunc in maiori luce fulgent quam prius illorum causa fuisset. Vivens enim hlw17.133 v lux de his dicit: Tortuosum serpentem scandalizavi in sua suggestione, quae non ita plena fuerat sicut ille existimabat.
13 Unde iuravi per me ipsum, quod in his causis feci amplius et amplius, quam in eis. O serpens tuum gaudium proderet, quia in tua suggestione amputavi: quod nunquam inventum est in tua saevitia, o turpissime illusor.
14 Itemque sonus ille, ut vox multitudinis in exhortatione virtutum in adiutorium hominum, et in contradictione repugnantium diabolicarum artium, virtutibus vitia superantibus, et hominibus tandem divina inspiratione ad poenitentiam redeuntibus, in harmonia sic clamabat: Nos virtutes in Deo sumus, et in Deo manemus: bav311.201 v Regi regum militamus, et malum a bono separamus.
15 Nam in primo agone apparuimus, ubi victrices exstitimus: dum ille corruit, qui super se volare voluit. Ergo et nunc militemus, illis qui nos invocant subvenientes, et diabolicas artes calcantes: et eos qui nos imitari voluerint ad beatas mansiones perducentes.
16 QUERELAE ANIMARUM IN CARNE POSITARUM. O nos peregrinae sumus. Quid fecimus, ad peccata deviantes? Filiae regis esse debuimus, sed in umbram peccatorum cecidimus. O vivens sol, porta nos in humeris tuis in iustissimam haereditatem, quam in Adam perdidimus. O Rex regum, in tuo praelio pugnamus.
17 INVOCATIO FIDELIS ANIMAE. O dulcis divinitas, et o suavis vita, in qua perferam vestem praeclaram, illud accipiens quod perdidi in prima apparitione: ad te suspiro, et omnes virtutes invoco.
18 RESPONSUM VIRTUTUM. O felix anima et o dulcis creatura Dei, quae aedificata es in profunda altitudine sapientiae Dei, multum amas.
19 FIDELIS ANIMA. O libenter veniam ad vos, ut praebeatis mihi osculum cordis.
20 VIRTUTES. Nos debemus militare tecum, o filia regis.
21 FID. A. O gravis labor et o durum pondus quod sustineo in veste huius vitae, quia nimis grave mihi est contra carnem pugnare.
22 VIRT. O anima voluntate Dei constituta, et o felix instrumentum: quare tam debilis es contra hoc, quod Deus contrivit in virginea natura? Tu debes in nobis superare diabolum.
23 FID. A. Succurrite, me adiuvando, ut valeam consistere.
24 SCIENTIA DEI. Vide quid illud sit quo es induta, filia salvationis, et esto stabilis et nunquam cades.
25 FID. A. O nescio quid faciam, aut ubi fugiam? O vae mihi non possum perficere id quo sum induta! Certe illud volo abiicere.
26 VIRT. O infelix conscientia, o misera anima; quare abscondis faciem tuam coram tuo Creatore?
27 SCIENTIA DEI. Tu nescis, nec vides, nec sapis illum qui te constituit.
28 FID. A. Deus creavit mundum, non facio illi iniuriam si volo uti illo.
29 DIABOLUS. Fatua, fatua, quid prodest tibi laborare? Respice mundum et amplectetur te magno honore.
30 VIRT. Heu! heu! nos virtutes plangamus et lugeamus, quia ovis Domini fugit vitam.
31 HUMILITAS. Ego humilitas, regina salX16.198 r virtutum, dico: Venite ad me, omnes virtutes, et enutriam vos ad requirendam perditam drachmam et ad eam coronandam in perseverantia febav311.202 rlicem.
32 VIRT. O gloriosa regina et o suavissima mediatrix, libenter veniemus.
33 HUMIL. Ideo dilectissimae filiae, teneo vos in regali thalamo. O filiae Israel, sub arbore suscitavit vos Deus, unde in hoc tempore recordamini plantationis eius. Gaudete ergo, filiae Sion.
34 DIABOLUS. Quae est haec potestas, quod nullus sit praeter Deum? Ego autem dico: Qui voluerit me et voluntatem meam sequi, dabo illi omnia; tu vero cum tuis sequacibus nihil habes quod dare possis, quia etiam vos omnes nescitis quid sitis.
35 HUMIL. Ego cum meis sodalibus bene scio quod tu es ille antiquus draco, qui super summum volare voluisti, sed ipse Deus in profundum te praecipitavit abyssi.
36 VIRT. Nos autem omnes in hlw17.134 r excelsis habitamus.
37 FID. A. O vos regales virtutes, quam speciosae et quam fulgentes estis in summo sole, et quam dulcis est vestra mansio; et ideo o vae mihi, quia a vobis fugi.
38 VIRT. O fugitiva, veni, veni ad nos, et Deus suscipiet te.
39 FID. A. Ah! ah! fervens delectatio absorbuit me in peccatis, et ideo ad vos non ausa sum intrare.
40 VIRT. Noli timere nec fugere, quia pastor bonus quaerit in te perditam ovem suam.
41 FID. A. Nunc est mihi necesse ut suscipiatis me, quoniam in vulneribus feteo, quibus antiquus serpens me contaminavit.
42 VIRT. Curre ad nos, et sequere vestigia illa, in quibus nunquam cades in societate nostra, et Deus curabit te.
43 FID. A. Ego peccatrix quae fugi vitam plena ulceribus veniam ad vos, ut praebeatis mihi scutum redemptionis.
44 VIRT. O anima fugitiva, esto robusta, et indue te arma lucis.
45 FID. A. O omnis militia reginae virtutum, et o vos candida lilia eius cum rosea purpura, inclinate vos ad me, quia peregrina a vobis exsulavi, et adiuvate me, ut in sanguine Filii Dei possim resurgere. Et o vera medicina humilitas, praebe mihi auxilium; quia superbia in multis vitiis multas cicatrices mihi imponens vulneravit me.
46 Nunc fugio ad te, et ideo suscipe me.
47 HUMIL. O omnes virtutes, suscipite lugentem peccatricem in suis cicatricibus propter vulnera Christi, et perducite eam ad me.
48 VIRT. Volumus te reducere, et nolumus te deserere, et omnis bav311.202 v coelestis militia gaudet super te: ergo decet nos in symphonia sonare.
49 HUMIL. O misera filia, volo te amplecti, quia magnus medicus dura et amara vulnera propter te passus est.
50 DIABOLUS. Quae es, aut unde venis? Tu amplexata es me, et ego foras eduxi te; sed nunc in reversione tua confundis me, ego autem pugna mea deiiciam te.
51 FID. A. Ego omnes vias tuas malas esse cognovi, et ideo fugi a te; modo autem, o illusor, pugno contra te.
52 FID. A. Unde tuo regina salX16.198 v humilitas, tuo medicamine adiuva me.
53 HUMIL. O victoria quae eumdem in coelo superasti, curre cum sodalibus tuis et omnes ligate diabolum hunc.
54 VICTORIA AD VIRTUTES. O fortissimae et gloriosissimae milites, venite et adiuvate me istum fallacem vincere.
55 VIRT. O dulcissima bellatrix in torrente fonte qui absorbuit lupum rapacem, o gloriosa coronata nos libenter militamus tecum contra illusorem animarum.
56 HUMIL. Ligate ergo illum, o virtutes praeclarae!
57 VIRT. O regina nostra, tibi parebimus, et praecepta tua in omnibus adimplebimus.
58 VICTORIA. Gaudete, o sociae, quia antiquus serpens ligatus est.
59 VIRT. Laus tibi, Christe, rex angelorum. O Deus, quis es tu qui in te ipso hoc magnum consilium habuisti, quo destruxisti infernalem haustum in publicanis et peccatoribus; qui nunc lucent in superna bonitate; unde, o rex, laus tibi sit. O Pater omnipotens ex te fluit fons in igneo ardore, perduc filios tuos in rectum ventum velorum aquarum, ita ut et nos eos hoc modo perducamus in coelestem Hierusalem. Et voces istae erant ut vox multitudinis, cum multitudo voces suas in altum extollit.
60 Et sonus earum ita me pertransivit quod eas absque difficultate tarditatis intellexi. Audivique vocem ex eodem lucido aere, dicentem mihi: Laudes superno Creatori incessabili voce cordis et oris dandae sunt: cum ipse non solum stantes et erectos, sed etiam cadentes et curvatos in supernis sedibus sua gratia collocat.
61 Unde vides, o homo, lucidissimum aerem: candorem gaudii supernorum civium designantem, in quo audio in omnibus praedictis significationibus, mirabili modo diversum genus musicorum, in laudibus civium supernorum gaudiorum, in via veritatis fortiter perseverantium, ac in querelis revocatorum hlw17.134 v ad laudes eorumdem gaudiorum; quoniam ut aer comprehendit et sustinet ea quae sub coelo sunt, bav311.203 r ita ut audis in omnibus praemonstratis tibi mirabilibus Dei, suavis et dulcis symphonia sonat in gaudio, miracula electorum in superna civitate existentium, et in Deo suavi devotione persistentium; ac in querelis incurvationem illorum quos antiquus serpens perdere tentat, quos tamen divina virtus ad societatem beatorum gaudiorum fortiter perducit: proferens in eis illa mysteria, quae humanis mentibus ad terram inclinatis sunt incognita, et in exhortatone virtutum se exhortantium ad salutem populorum quibus diabolicae insidiae repugnant, sed ipsae virtutes eas opprimunt, ita tamen quod sic fideles homines tandem a peccatis ad superna per poenitentiam transeunt; quoniam ibi virtutes in mentibus fidelium, ad redemptionem ipsorum vitiis resistunt, quibus diabolico afflatu fatigantur; sed eis fortissima fortitudine superatis homines in peccatis prolapsi, divino nutu ad poenitentiam revertuntur, cum perquirunt et deflent anteriora facta, et cum considerant et cavent posteriora.
62 Quapropter et sonus ille ut vox multitudinis in laudibus de supernis gradibus in harmonia symphonizat, quia symphonia in unanimitate et in concordia gloriam et honorem coelestium civium ruminat, ita quod et ipsa hoc sursum tollit quod verbum palam profert. Sic et verbum corpus designat, symphonia vero spiritum manifestat, quoniam salX16.199 r et coelestis harmonia divinitatem denuntiat, et verbum humanitatem Filii Dei propalat.
63 Et ut potestas Dei ubique volans omnia circuit, nec ei ullum obstaculum re istit, ita et rationalitas hominis magnam vim habet in vivis vocibus sonare, et torpentes animas ad vigilantiam in symphonia excitare. Quod et David in symphonia prophetiae suae probat, et Ieremias lamentabili voce in planctu suo ostendit. Ita et tu, o homo, quae es paupercula et fragilis natura, audis in symphonia sonum de igneo ardore virginalis pudoris, in amplexibus verborum florentis virgae, et sonum de acumine viventium luminum in superna civitate lucentium, et sonum de prophetia profundorum sermonum, et sonum de dilatatione apostolatus mirabilium verborum, et sonum de effusione sanguinis fideliter se offerentium, et sonum de sacerdotali officio secretorum, et sonum de virginali gradu in superna viredine florentium, quoniam superno Creatori fidelis creatura sua in voce exsultationis et laetitiae resultat, et grates frequentes ei impendit. Sed et sonum audis ut vocem multitudinis, in querelis revocatorum ad eosdem gradus in harbav311.203 vmonia resonantem; quia symphonia non solum in unanimitate exsultationis, in via rectitudinis fortiter persistentium gaudet, sed etiam in concordia resuscitationis de via iustitiae lapsorum, et tandem ad veram beatitudinem erectorum exsultat, quoniam et pastor bonus ovem quae perierat, cum gaudio reportavit ad gregem.
64 Itemque ut audis, sonus ille ut vox multitudinis in exhortatione virtutum in adiutorium hominum, et in contradictione repugnantium diabolicarum artium, virtutibus vitia superantibus et hominibus tandem divina inspiratione ad poenitentiam redeuntibus in harmonia clamat, quoniam dulcis complexio est in virtutibus fideles homines ad veram beatitudinem trahentibus, sed dira coacervatio est in vitiis diabolicarum insidiarum; non tamen ita ut virtutes vitia non superent; sed sic quod virtutes ea omnino debilitent, et sibi consentientes auxilio superni adiutorii ad aeternam retributionem per veram poenitentiam perducant, ut etiam in vocibus harmoniae earum tibi est demonstratum.
65 Nam et symphonia, dura corda emollit; et ipsis humorem compunctionis inducit, ac Spiritum sanctum advocat. Unde et voces istae quas audis, sunt ut vox multitudinis, cum multitudo voces suas in altum extollit; quia laudes iubilationum in simplicitate unahlw17.135 rnimitatis et charitatis prolatae, fideles ad unanimitatem illam ubi nulla discordia est perducunt, cum eos in terris positos, corde et ore ad supernam remunerationem suspirare faciunt.
66 Et sonus earum ita pertransit te, quod eas absque difficultate tarditatis intelligis; quoniam ubi divina gratia operata fuerit omnem tenebrositatem obumbrationis aufert, illa pura et lucida faciens, quae carnalibus sensibus in infirmitate carnis obscura sunt.
67 Quapropter quisquis Deum fideliter intelligit, laudes indefessas et fideliter offerat eique fideli devotione incessanter iubilet, quemadmodum et David servus meus spiritu profunditasalX16.199 vtis et altitudinis a me perfusus, hortatur, dicens: Laudate eum in sono tubae, laudate eum in psalterio et cithara. Laudate eum in tympano et choro, laudate eum in chordis et organo.
68 Laudate eum in cymbalis bene sonantibus, laudate eum in cymbalis iubilationis; omnis spiritus laudet Dominum. Hoc tale est: Vos qui Deum simplici intentione et pura devotione scitis, adoratis et diligitis: laudate eum in sono tubae, id est in sensu rationalitatis, quia perdito angelo cum sibi consentientibus in perditionem cadente, agmina bav311.204 r beatorum spirituum in veritate rationabiliter perstiterunt, Deoque fideli dilectione adhaeserunt.
69 Laudateque in psalterio profundae devotionis, et in cithara melliflui canoris, quoniam tuba sonante psalterium, et psalterio canente cithara procedit, sicut et beatis angelis in amore veritatis perseverantibus, deinde homine creato prophetae in mirabilibus vocibus surrexerunt: quos apostoli in dulcissimis verbis subsecuti sunt.
70 Et laudate eum in tympano mortificationis, et in choro exsultationis, quia post citharam tympanum, post tympanum chorus exsultat, quemadmodum apostolis verba salutis praedicantibus: martyres in honore Dei, in corporibus suis diversa supplicia sustinuerunt, ex quibus deinde sacerdotalis officii veraces doctores surrexerunt.
71 Laudateque eum in chordis humanae redemptionis, et in organo divinae protectionis, quoniam choro exsultante voces chordarum, et organi se manifestant, sicut et veris doctoribus in officio beatitudinis veritatem ostendentibus: virgines processerunt, quae Dei Filium verum hominem velut in chordis amaverunt, et verum Deum velut in organo adoraverunt, cum ipsum verum hominem et verum Deum crediderunt. Quid hoc?
72 Quia cum Filius Dei pro salute hominum carnem assumpsit, gloriam divinitatis non amisit. Unde et beatae virgines ipsum sibi sponsum eligentes, verum hominem in desponsatione, et verum Deum in castitate, ipsum fideli devotione apprehenderunt. Sed et laudate eum in cymbalis bene sonantibus, id est in iis assertionibus, quae bonum sonum in vero gaudio faciunt, cum homines in imis peccatorum iacentes, ad supernam celsitudinem divina inspiratione compuncti, se sursum ab imis tollunt.
73 Laudateque eum in cymbalis iubilationis, videlicet in assertionibus divinae laudis, ubi potentes virtutes victoriam fortissime facientes, vitia in hominibus opprimunt, et eos forti desiderio ad beatitudinem verae remunerationis in bonis perseverantes perducunt. Unde omnis spiritus qui benevolentiam habet credendi in Deum et honorandi eum, laudet Dominum, id est illum qui Dominus omnium est: quia iustum est ut ille qui vitam desiderat eum qui vita est glorificet.
74 Et iterum audivi vocem ex praedicto lucido aere dicentem: O rex altissime! laus tibi sit, qui in simplici et in indocto homine facis haec. Sed et iterum vox de coelo vociferatione maxima clamabat, dicens: Audite et attendite, omnes qui supernam remunerationem bav311.204 v et beatitudinem habere desideratis. hlw17.135 v O vos homines qui credula corda habetis, et supernam remunerationem exspectatis: sermones istos suscipite, et eos in interiora corda vestra ponite, nec admonitionem istam salX16.200 r in visitatione vestra recusate. Nam ergo testificator veritatis, vivus et verus loquens et non tacens Deus, dico atque iterum dico: Quis mihi praevalere poterit?
75 Qui hoc tentaverit, deiiciam eum. Unde homo montem non apprehendat, quem movere non poterit; sed in valle humilitatis subsistat. Sed quis transilit vias sine aqua? Ille qui se in turbinem ventilat, et qui fructus sine refectione dividit. Et quomodo tabernaculum meum ibi erit? Sed tabernaculum meum ibi est, ubi Spiritus sanctus irrigationem suam perfundit.
76 Quid hoc? Ego in medio sum. Quomodo? Quicunque digne me apprehendit, hic nec in altitudinem, nec in profunditatem, nec in latitudinem incidet. Quid hoc? Quia ego sum charitas illa, quam nec flagrans superbia deiicit, nec profundi casus perfringunt, nec latitudo malorum conterit. Nunquid non possum aedificare in altitudine scabelli solis? Fortes qui in vallibus fortitudinem suam ostendunt, me contemnunt; hebetes, in sonitu turbinum me abiiciunt; sapientes, cibum meum renuunt, et quisquis turrim secundum voluntatem suam sibi parat.
77 Sed ego istos in parvo et pusillo confundam, sicut Goliath in puero deieci, et sicut Holofernem in Iudith superavi. Unde et quisquis mystica verba huius libri recusaverit, arcum meum super eum extendam, et sagittis pharetrae meae eum transfigam, et coronam eius de capite ipsius abiiciam atque eum illis similabo, qui in Oreb ceciderunt, quando contra me murmuraverunt.
78 Sed et quicunque maledicta sua contra prophetiam istam protulerit, maledictio illa quam Isaac protulit, super eum veniet; et benedictione coelestis roris replebitur, qui eam amplexus fuerit, et qui eam in corde suo tenuerit, atque qui eam in vias planas produxerit. Et qui eam gustaverit, et in memoriam suam posuerit, fiet mons myrrhae, et thuris, et omnium aromatum et dilatatio multarum benedictionum, de benedictione in benedictionem ascendens sicut Abraham, atque nova nupta sponsa Agni sibi illum columnam in conspectu Dei copulabit; et umbra manus Domini illum proteget. Sed si quis haec verba digiti Dei temere bav311.205 r absconderit, et ea per vesaniam suam minuerit, aut in alienum locum alicuius humani sensus causa abduxerit, et ita deriserit, ille reprobus erit, et digitus Dei conteret illum.
79 Laudate, laudate ergo Deum, beata viscera, in omnibus iis miraculis, quae Deus constituit in molli forma speciei excelsi, quam ipse praevidit in prima apparitione costae viri illius, quem Deus de limo creavit. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet, hic in ardente amore speculi mei, ad verba haec anhelet, et ea in conscientia animi sui conscribat. Amen.



Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, VISIO DUODECIMA <<<    
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 'Goliath' in 'Visiones, 3, 13'

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik